Isaiah 43

Superius locutus est de captivitate Judaeorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quae est de Judaeis, ut Creatorem animae suae et corporis intelligant. Jacob supplantator, Israel vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt. etc. ID. Secundum Hebraeos: Per aquas Aegyptii, etc., usque ad haec quoque regna praedicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, praedicando, scilicet, Aegyptiis, et Aethiopibus qui pene ultimi et Sabaeis: est autem Saba civitas in finibus Aethiopiae sita: etc. . Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus. . Vox Patris ad Filium de Judaeis mente caecis. Et nota prius esse factum vocationem Judaeorum, deinde gentium. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc praescire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum. . Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem daemonum. . etc. Haec, scilicet quae sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium praedicatis. Quibus dixit: Noli timere. Secundum historiam, Chaldaei abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur. Olim filiis Israel, modo vobis apostoli, in mundo expulsis daemonibus et omnibus victis principibus. . Multa quae reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda. Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriae sanguine morumque feritate bestiales. Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet. . HIER. Ad Judaeos loquitur, qui ante adventum Domini idola coluerunt; vel ad eos qui post adventum credere noluerunt. Non feci te laborare post adventum Filii, ut pretiosa quaeque offerres, quia: etc. Psal. L. Vel: Non laborasti in me tantum qui idolis offerebas. Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticae, omnia aromata accipe. . ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Israel, ut ostendam et arguam peccatores. Bona quae feci tibi. Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam. Abraham scilicet qui, Domino terram promissionis pollicente, respondit: Vel ipse Abraham qui peccasse dicitur in promissione filii dubitando; vel, populus in deserto contra Deum murmurando, quasi diceret: cognoscet de peccatoribus generatum. Quasi diceret: inter partes, scilicet pacem ferentes. .
Copyright information for VulgGlossa